|







| |
Classification: "Ecclesiastical
salutation; request for help"
{Salutatio} Sidonius domino papae Mamerto salutem
- >{Captatio} Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse: huic semper irruptioni
nos miseri Arverni ianua sumus. {Narratio A} namque odiis inimicorum hinc peculiaria
fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum
Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice
patiuntur. circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni
minacis importuna devoravit impressio.
- >sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut
ambustam murorum faciem aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum
trita pectoribus confidimus opitulatura; solo iam invectarum te auctore
rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus
Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et
ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
- >{Narratio
B} non enim latet nostram sciscitationem, <quod> primis temporibus harumce
supplicationum institutarum civitas caelitus tibi credita per cuiusque modi
prodigiorum terriculamenta vacuabatur. nam modo scaenae moenium publicorum
crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes sulpure flammati caducas
culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro
cubilia collocabat audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista
discessu primorum populariumque statu urbis exinanito ad nova celer veterum
Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio
conviciaretur.
- >et vere iam de deo tu minime poteras absque peccato post virtutum
experimenta diffidere. nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset,
fides tua in illo ardore plus caluit; et cum in conspectu pavidae plebis
obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivis flexibus
sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato affuit flammae cedere per
reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
- >igitur primum nostri ordinis viris et his paucis indicis ieiunia
interdicis flagitia, supplicia praedicis remedia promittis; exponis omnibus
nec poenam longinquam esse nec veniam; doces denuntiatae solitudinis minas
orationum frequentia esse amoliendas; mones assiduitatem furentis incendii
aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui; mones minacem terrae
motuum conflictationem fidei stabilitate firmandam.
- >cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit
incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit. qua devotione
placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti,
ceteris imitationi, utrisque praesidio. denique illic deinceps non fuere vel
damna calamitati vel ostenta formidini. quae omnia sciens populus iste
Viennensibus tuis et accidisse prius et non accessisse posterius vestigia tam
sacrosanctae informationis amplectitur, {Petitio} sedulo petens, ut conscientiae tuae
beatitudo mittat orationum suarum suffragia quibus exempla transmisit.
- >et quia tibi soli concessa est post avorum memoriam vel confessorem
Ambrosium, duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui, martyris
Ferreoli solida translatio adiecto nostri capite Iuliani, quod istinc
turbulento quondam persecutori manus rettulit cruenta carnificis, non iniurium
est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii,
quia vobis hinc rediit pars patroni. {Conclusio} memor nostri esse dignare, domine papa.
|