|







| |
Classification: "Edition"
{Salutatio} Sidonius domino papae Megethio salutem
- >{Captatio}
Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animus affectu studioque parendi
sollicitaretur, an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas, quas ipse
dictavi. vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat. igitur
petita transmisi: et quid modo dicemus? grandisne haec oboedientia? puto,
grandis est; grandior impudentia tamen. {Narratio}
hac enim fronte possemus fluminibus
aquas, silvis ligna transmittere; hac [enim] temeritate Apellen peniculo, caelo
Phidian, malleo Polyclitum muneraremur.
- >{Petitio}
dabis ergo veniam praesumptioni, papa sancte facunde venerabilis, quae
doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat.
{Conclusio} habet consuetudo
nostra pro ritu, ut etsi pauca edit, multa conscribat, veluti est canibus
innatum, ut, etsi non latrant, tamen hirriant. memor nostri esse dignare,
domine papa.
|