|







| |
Classification: "Edition"
{Salutatio} Sidonius domino papae Perpetuo salutem
- >{Captatio} Desiderio spiritalium lectionum, quarum tibi tam per authenticos quam per
disputatores bybliotheca fidei catholicae perfamiliaris est, etiam illa, quae
maxumam tuarum scilicet aurium minime digna sunt occupare censuram, noscere
cupis; siquidem iniungis, ut orationem, qua videor ad plebem Biturigis in
ecclesia sermocinatus, tibi dirigam; cui non rhetorica partitio, non oratoriae
minae, non grammaticales figurae congruentem decorem disciplinamque
suppeditaverunt.
- >neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica
aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
nam cum me partium seditiones studia varietates in diversa raptarent, sic
dictandi mihi materiam suggerebat iniuria, quod tempus occupatio subtrahebat.
{Narratio} etenim tanta erat turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos
candidatos nec duo recipere scamna potuissent. omnes placebant sibi, omnes
omnibus displicebant.
- >neque enim valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui
faciens plebs lenita iacturam, sacerdotali se potius iudicio subdidisset,
presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne
mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines
pertimescebant. igitur, dum publice totos singuli cavent, factum
est ut omnes non aspernanter audirent, quod deinceps ambienter expeterent.
- >{Petitio} itaque paginam sume subditis voluminibus adiunctam, quam duabus vigiliis
unius noctis aestivae Christo teste dictatam plurimum vereor ne ipsi amplius
lectioni, quae hoc de se probat, quam mihi credas. {Conclusio} memor nostri esse dignare,
domine papa.
- >CONTIO
{Captatio} Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis
advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et
sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum
sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret
ante laudari quam deceret agnosci. ita fiebat, ut eosdem post longam
taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret; quia, donec
scientiam natura conbiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam
siluisse quod nescias.
- >at nunc mediocritatem meam manet longe diversa condicio, cui per
suspiriosas voragines et flagitiorum volutabra gradienti professionis huiusce
pondus impactum est; et prius quam ulli bonorum reddam discentis obsequium,
cogor debere ceteris docentis officium. adicitur huic impossibilitati pondus
pudoris, quod mihi peculiariter paginae decretalis oblatu pontificis eligendi
mandastis arbitrium coram sacrosancto et pontificatu maximo dignissimo papa;
qui cum sit suae provinciae caput, sit etiam mihi usu institutione, facundia
privilegio, tempore aetate praestantior, ego deque coramque metropolitano
verba facturus, et provincialis et iunior, pariter fero imperiti verecundiam,
procacis invidiam.
- >sed quoniam vestro sic libitum errori, ut ipse prudentia carens prudentem
vobis in cuiusque personam bona multa concurrant sub ope Christi episcopum
exquiram, noveritis huiusmodi assensu multum me honoris, plus oneris excipere.
primore loco grandem publicae opinionis sarcinam penditote, quod iniunxistis
incipienti consummata iudicia atque ab hoc rectum consilii tramitem postulatis,
in quo recolitis adhuc nuper erratum. igitur quia vobis id fuit cordi, obsecro,
ut quales nos fide creditis, tales intercessione faciatis atque dignemini
humilitatem nostram orationibus potius in caelum ferre quam plausibus.
- >{Narratio} primum tamen nosse vos par est, in quas me obloquiorum Scyllas et in quos
linguarum, sed humanarum, latratus quorundam vos infamare conantum turbo
coniecerit. est enim haec quaedam vis malis moribus, ut innocentiam
multitudinis devenustent scelera paucorum, cum tamen e diverso bonorum raritas
flagitia multorum nequeat excusare virtutibus communicatis.
- >si quempiam nominavero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis,
Hilarionibus, Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa
comitetur, aures ilico meas incondito tumultu circumstrepitas ignobilium
pumilionum murmur everberat conquerentum: 'hic qui nominatur', inquiunt, 'non
episcopi, sed potius abbatis complet officium et intercedere magis pro
animabus apud caelestem quam pro corporibus apud terrenum iudicem potest'. sed
quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione
vitiorum?
- >si eligimus humilem, vocatur abiectus: si proferimus erectum, superbire
censetur; si minus institutum, propter imperitiam creditur irridendus: si
aliquatenus doctum, propter scientiam clamatur inflatus; si severum, tamquam
crudelis horretur: si indulgentem, facilitate culpatur; si simplicem,
despicitur ut brutus: si acrem, vitatur ut callidus; si diligentem,
superstitiosus decernitur: si remissum, negligens iudicatur; si sollertem,
cupidus: si quietum, pronuntiatur ignavus; si abstemium producimus, avarus
accipitur: si eum qui prandendo pascat, edacitatis impetitur: si eum qui
pascendo ieiunet, vanitatis arguitur.
- >libertatem pro improbitate condemnant: verecundiam pro rusticitate
fastidiunt; rigidos ob austeritatem non habent caros: blandi apud eos
communione vilescunt. ac sic, utrolibet genere vivatur, semper hic tamen
bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis
inuncabuntur. inter haec monasterialibus disciplinis aegre subditur vel
popularium cervicositas vel licentia clericorum.
- >si clericum dixero, sequentes aemulantur, derogant antecedentes. nam ita
ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem
pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non
utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere
debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum pro omnium gratiarum
privilegio decoramento lenocinamento. et ita quipiam, in ministrando segnes in
obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in
caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles
in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi
necesse erit per senectam.
- >sed nec diutius placet propter paucorum ambitus multorum notare personas:
hoc solum astruo, quod, cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur
repulsam, qui profitetur offensam. sane id liberius dico, de multitudine
circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse;
et, cum singuli diversorum charismatum proprietate potiantur, sufficere omnes
sibi, omnibus neminem.
- >si militarem dixero forte personam, protinus in haec verba consurgitur: 'Sidonius
ad clericatum quia de saeculari professione translatus est, ideo sibi assumere
metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat; natalibus turget,
dignitatum fastigatur insignibus, contemnit pauperes Christi'.
- >quapropter inpraesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam
maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit spiritus sanctus, omnipotens deus
noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam
benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum
censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato
personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim
vita replicabitur, competentissimum credidisse.
- >benedictus Simplicius, hactenus vestri iamque abhinc nostri, modo per vos
deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu vel
professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur et ecclesia
possit invenire quod diligat.
- >si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendos
evangelista monstravit (nam Lucas laudationem Iohannis aggressus
praestantissimum computavit, quod de sacerdotali stirpe veniebat, et
nobilitatem vitae praedicaturus prius tamen extulit familiae dignitatem):
parentes ipsius aut cathedris aut tribunalibus praesederunt. inlustris in
utraque conversatione prosapia aut episcopis floruit aut praefectis: ita
semper huiusce maioribus aut humanum aut divinum dictare ius usui fuit.
- >si vero personam suam tractatu consiliosiore pensemus, invenimus eam
tenere istic inter spectabiles principem locum. sed dicitis viro Eucherium et
Pannychium inlustres haberi superiores: quod hactenus eos esto putatos, sed
praesentem iam modo ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo ad
secundas nuptias transierunt. si annos ipsius computemus, habet efficaciam de
iuventute, de senectute consilium. si litteras vel ingenium conferamus, certat
natura doctrinae.
- >si humanitas requirenda est, civi clerico peregrino, minimo maximoque,
etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius panem ille potius, qui non
erat redditurus, agnovit. si necessitas arripiendae legationis incubuit, non
ille semel pro hac civitate stetit vel ante pellitos reges vel ante principes
purpuratos. si ambigitur quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus: ut
proverbialiter loquar, domi habuit unde disceret.
- >postremo iste est ille, carissimi, cui in tenebris ergastularibus
constituto multipliciter obserata barbarici carceris divinitus claustra
patuerunt. istum, ut audivimus, tam socero quam patre postpositis ad
sacerdotium duci oportere vociferabamini; quo quidem tempore plurimum laudis
domum rettulit, quando honorari parentum maluit dignitate quam propria.
- >paene transieram, quod praeteriri non oportuerat. sub Moyse quondam, sicut
psalmographus ait, in diebus antiquis, ut tabernaculi foederis forma
consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam
coacervavit impendii. Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis,
solidas populi vires in opere concussit, quamvis Palaestinorum captivas opes
et circumiectorum regum tributarias functiones australis reginae Sabaitis gaza
cumulaverit. hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius
familias et iam pater exstruxit. nec illum a proposita devotione suspendit vel
tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae
taceret.
- >vir est namque, ni fallor, totius popularitatis alienus; gratiam non
captat omnium sed bonorum, non indiscreta familiaritate vilescens sed
examinata sodalitate pretiosus et a bono viratu aemulis suis magis prodesse
cupiens quam placere, severis patribus comparandus, qui iuvenum filiorum non
tam cogitant vota quam commoda; in adversis constans in dubiis fidus in
prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio
aequalis in consilio praecellens; amicitias probatas enixe expetit, constanter
retinet, perenniter servat; inimicitias indictas honeste exercet, tarde
credit, celeriter deponit; maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non
studet suscipere sacerdotium, sed mereri.
- >dicit aliquis: 'unde tibi de illo tam cito tanta conperta sunt?' cui
respondeo: prius Bituriges noveram quam Biturigas. multos in itinere multos in
commilitio, multos in contractu multos in tractatu, multos in sua multos in
nostra peregrinatione cognoscimus. plurima notitiae dantur et ex opinione
compendia, quia non tam parvos terminos posuit famae natura quam patriae.
quocirca si urbium status non tam murorum ambitu quam civium claritate
taxandus est, non modo primum qui essetis, sed ubi essetis agnovi.
- >uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium
cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt. sane quia persona matronae
verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim
respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit
vel ubi electa migravit. filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus
comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur. {Petitio:
none}
- >{Conclusio} et quia sententiam parvitatis meae in hac electione valituram esse
iurastis, siquidem non est validius dicere sacramenta quam scribere, in nomine
patris et filii et spiritus sancti Simplicius est, quem provinciae nostrae
metropolitanum, civitati vestrae summum sacerdotem fieri debere pronuntio. vos
autem de viro, quem loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum
vestram veterem consonate.
|