|







| |
Classification: "Ecclesiastical
salutation; request for help"
{Salutatio} Sidonius domino papae Agroecio salutem
- >{Captatio} Bituricas decreto civium petitus adveni: {Narratio} causa fuit evocationis titubans
ecclesiae status, quae nuper summo viduata pontifice utriusque professionis
ordinibus ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit. fremit populus per
studia divisus; pauci alteros, multi sese non offerunt solum sed inferunt. si
aliquid pro virili portione secundum deum consulas veritatemque, omnia
occurrunt levia varia fucata, et (quid dicam?) sola est illic simplex
impudentia.
- >et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis
animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque
affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti
auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam
desperatus inveniretur. {Petitio} proin quaeso, ut officii mei novitatem pudorem
necessitatem exspectatissimi adventus tui ornes contubernio, tuteris auxilio.
- >nec te, quamquam Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris
intentionibus medendis Aquitanorum, quia minimum refert, quod nobis est in
habitatione divisa provincia, quando in religione causa coniungitur. his
accedit, quod de urbibus Aquitanicae primae solum oppidum Arvernum Romanorum
reliquum partibus bella fecerunt. quapropter in constituendo praefatae
civitatis antistite provincialium collegarum deficimur numero, nisi
metropolitanorum reficiamur assensu.
- >de cetero, quod ad honoris vestri spectat praerogativam, nullus a me
hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est; omnia censurae tuae
salva inlibata solida servantur. tantum hoc meum duco, vestras invitare
personas expectare voluntates laudare sententias, [et] cum in locum statumque
pontificis quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum, a me procedat obsequium.
- >{Conclusio} sed si, quod tamen arbitror minime fore, precibus meis apud vos malesuadus
obstiterit interpres, poteritis praesentiam vestram potius excusare quam
culpam; sicut e diverso, si venitis, ostenditis, quia terminus potuerit poni
vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. memor nostri esse dignare,
domine papa.
|