|







| |
Classification: "Ecclesiastical
salutation; request for help"
{Salutatio} Sidonius domino papae Basilio salutem
- >{Captatio} Sunt nobis munere dei novo nostrorum temporum exemplo
amicitiarum vetera iura, diuque est quod invicem diligimus ex aequo. porro autem,
quod ad communem conscientiam pertinet, tu patronus: quamquam hoc ipsum
praesumptiose arroganterque loquar; namque iniquitas mea tanta est, ut mederi de
lapsuum eius assiduitate vix etiam tuae supplicationis efficacia queat.
- >igitur, quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis
dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte verborum,
qui viderim Modaharium, civem Gothum, haereseos Arianae iacula vibrantem quo tu
spiritalium testimoniorum mucrone confoderis, servata ceterorum tam reverentia
quam pace pontificum {Narratio A} non iniuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas
istius haereseos lupus, qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino
morsu necdum intellecti dentis arrodat.
- >namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus
ovium destitutarum, dormitantum prius incipit cervicibus imminere pastorum.
neque ego ita mei meminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar, quem
longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat; cuius stercora tamen sub ope
Christi quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur. sed quoniam
supereminet privati reatus verecundiam publica salus, non verebor, etsi carpat
zelum in me fidei sinister interpres, sub vanitatis invidia causam prodere
veritatis.
- >{Narratio B} Evarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui rupto
dissolutoque foedere antiquo vel tutatur armorum iure vel promovet, nec nobis
peccatoribus hic accusare nec vobis sanctis hic discutere permissum est. quin
potius, si requiras, ordinis res est, ut et dives hic purpura byssoque veletur
et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur; ordinis res est, ut, dum in hac
allegorica versamur Aegypto, Pharao incedat cum diademate, Israelita cum cophino;
ordinis res est, ut dum in hac figuratae Babylonis fornace decoquimur, nos cum
Ieremia spiritalem Ierusalem suspiriosis plangamus ululatibus et Assur fastu
regio tonans sanctorum sancta proculcet.
- >quibus ego praesentum futurarumque beatitudinum
vicissitudinibus inspectis communia patientius incommoda fero; primum, quod mihi
quae merear introspicienti quaecumque adversa provenerint leviora reputabuntur;
dein quod certum scio maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area
mundi variis passionum flagellis trituretur exterior.
- >sed, quod fatendum est, praefatum regem Gothorum,
quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis moenibus quam legibus
Christianis insidiaturum pavesco. tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo
catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae
teneat principatum. ad hoc armis potens acer animis alacer annis hunc solum
patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro
religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
- >{Narratio C} propter quod discite cito catholici status valetudinem
occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegala, Petrogorii,
Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Helusani, Vasates, Convenae, Auscenses, multoque
iam maior numerus civitatum summis sacerdotibus ipsorum morte truncatus nec
ullis deinceps episcopis in defunctorum officia suffectis, per quos utique
minorum ordinum ministeria subrogabantur, latum spiritalis ruinae limitem traxit.
quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut
non solum quoslibet haereticos praesentum verum etiam haeresiarchas priorum
temporum potuerit inflectere: ita populos excessu pontificum orbatos tristis
intercisae fidei desperatio premit.
- >nulla in desolatis cura dioecesibus parochiisque.
videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis
basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos. ipsa, pro dolor,
videas armenta non modo semipatentibus iacere vestibulis sed etiam herbosa
viridantium altarium latera depasci. sed iam nec per rusticas solum solitudo
parochias: ipsa insuper urbanarum ecclesiarum conventicula rarescunt.
- >quid enim fidelibus solacii superest, quando clericalis
non modo disciplina verum etiam memoria perit? equidem cum clericus quisque
defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa
ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos. atque ita quid spei restare
pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis? altius inspicite
spiritalium damna membrorum: profecto intellegetis, quanti subrepti sunt
episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam. taceo vestros Crocum
Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis exilii
cruciat poena dissimilis. namque unus ipsorum dolet se non videre quo redeat;
alter se dolet videre quo non redit.
- >tu sacratissimorum pontificum, Leontii Fausti Graeci,
urbe ordine caritate medius inveniris; per vos mala foederum currunt, per vos
regni utriusque pacta condicionesque portantur. {Petitio} agite, quatenus haec sit
amicitiae concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa populos
Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non
tenemus ex foedere. {Conclusio} memor nostri esse dignare, domine papa.
|