|







| |
Classification: "Civil
salutation"
{Salutatio} Sidonius domino papae Graeco salutem
- >{Captatio} Ecce iterum Amantius, nugigerulus noster, Massiliam suam repetit, aliquid,
ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen ..... aut
cataplus arriserit. per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus
idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere. siquidem nostri
hic nunc est infelicis anguli status, cuius, ut fama confirmat, minus <tristis>
fuit sub bello quam sub pace condicio. {Narratio} facta est servitus nostra pretium
securitatis alienae.
- >Arvernorum, pro dolor, servitus, qui, si prisca replicarentur, audebant se
quondam fratres Latio dicere et sanguine ab Iliaco populos computare. si
recentia memorabuntur, hi sunt, qui viribus propriis hostium publicorum arma
remorati sunt; cui saepe populo Gothus non fuit clauso intra moenia formidini,
cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori. hi sunt,
qui sibi adversus vicinorum aciem tam duces fuere quam milites; de quorum
tamen sorte certaminum si quid prosperum cessit, vos secunda solata sunt, si
quid contrarium, illos adversa fregerunt. illi amore rei publicae Seronatum
barbaris provincias propinantem non timuerunt legibus tradere, quem convictum
deinceps res publica vix praesumpsit occidere.
- >hoccine meruerunt inopia flamma, ferrum pestilentia, pingues caedibus
gladii et macri ieiuniis proeliatores? propter huius tam inclitae pacis
expectationem avulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus, crebro per
ignorantiam venenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis sucisque
viridantia saepe manus fame concolor legit? pro his tot tantisque devotionis
experimentis nostri, quantum audio, facta iactura est?
- >{Petitio} pudeat vos, precamur, huius foederis, nec utilis nec decori. per vos
legationes meant; vobis primum pax quamquam principe absente non solum
tractata reseratur, verum etiam tractanda committitur. veniabilis sit,
quaesumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cui convicii invidiam dolor
eripit. parum in commune consulitis; et, cum in concilium convenitis, non tam
curae est publicis mederi periculis quam privatis studere fortunis; quod
utique saepe diuque facientes iam non primi comprovincialium coepistis esse,
sed ultimi.
- >at quousque istae poterunt durare praestigiae? non enim diutius ipsi
maiores nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere.
quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite.
adhuc, si necesse est, obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat. si
vero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, invenisse vos certum est
quid barbarum suaderetis ignavi.
- >sed cur dolori nimio frena laxamus? quin potius ignoscite afflictis nec
imputate maerentibus. namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna
supplicium. sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite
prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas; parate exulibus
terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. si murus noster
aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus. {Conclusio} memor nostri esse
dignare, domine papa.
|