|







| |
Classification: "Ecclesiastical
salutation; request for help"
{Salutatio} Sidonius domino papae Euphronio salutem
- >{Captatio} Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum
mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria
vicina tam moenia. de minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque
consulerem, {Narratio} fieretque actionum mearum quasi cuiuspiam fluvii placidus cursus
atque inoffensus, si e tractatu tuo veluti ex saluberrimo fonte manaret.
procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam aut turbidus per
superbiam aut caenosus per conscientiam aut praeceps per iuventutem. quin
potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id admixta consilii
tui vena dilueret.
- >sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento,
{Petitio} sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et,
quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix
ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas. huius es namque
vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles
(voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere.
- >de quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a
plurimis bonis. quae testimonia mihi prima fronte conloquii non satis grata,
quia satis gratiosa, iudicabantur. at postquam aemulos eius nihil vidi amplius
quam silere, atque eos maxume, qui fidem fovent Arianorum, neque quippiam
nominato, licet necdum nostrae professionis, inlicitum opponi, animum adverti
exactissimum virum posse censeri, de quo civis malus loqui, bonus tacere non
posset.
- >{Conclusio} sed cur ego ista haec ineptus adieci, tamquam darem consilium qui poposci?
quin potius omnia ex vestro nutu arbitrio litterisque disponentur sacerdotibus,
popularibus manifestabuntur. neque enim ita desipimus in totum, ut evocandum
te primum, si venire possibile est, deinde, si quid sequius, certe consulendum
decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi. memor nostri esse dignare, domine
papa.
|