|







| |
Classification: "Recommendation"
{Salutatio} Sidonius domino
papae Auspicio salutem
- >{Captatio} Si ratio temporum regionumque pateretur, non per sola officia verborum
amicitias semel initas excolere curarem, sed quoniam fraternae quietis voto
satis obstrepit conflictantium procella regnorum, saltim inter discretos
separatosque litterarii consuetudo sermonis iure retinebitur, quae iam pridem
caritatis obtentu merito inducta veteribus anuit exemplis. superest, ut
sollicito veneratori culpam rarae occursionis indulgeas, quae quo minus
assidue conspectus tui sacrosancta contemplatione potiatur, nunc periculum de
vicinis timet, nunc invidiam de patronis. sed de his ista: haec etiam multa
sunt.
- >interim Petrum, tribunicium virum, portitorem nostri sermonis, insinuo,
qui id ipsum sedulo exposcit, {Narratio} quique quid negotii ferat praesentaneo
compendiosius potest intimare memoratu. {Petitio} cui, precor, quod in vobis opis est
intuitu paginae praesentis accedat, manente respectu nihilominus aequitatis,
contra quam nec magis familiarium causas commendare consuevi. {Conclusio} memor nostri
esse dignare, domine papa.
|