|







| |
Classification: "Communication"
{Salutatio} Sidonius domino
papae Graeco salutem
- >{Captatio} Invideo felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit saepius vos
videri. sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler,
quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus? {Narratio} et ego istic
inter semiustas muri fragilis clausus angustias belli terrore contigui
desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor. atque utinam haec
esset Arvernae forma vel causa regionis, ut minus excusabiles iudicaremur!
- >sed, quod est durius, per iniustitiae nostrae merita conficitur, ut
excusatio nobis iusta non desit. {Petitio} quocirca salutatione praefata, sicut mos
poscit officii, magno opere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum
vel verba solventi. {Conclusio} nam si commeandi libertas pace revocetur, illud magis
verebor, ne assiduitas praesentiae meae sit potius futura fastidio. memor
nostri esse dignare, domine papa.
|