|







| |
Classification: "Descriptive"
{Salutatio} Sidonius Sulpicio suo salutem
- {Captatio} Himerius antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis
opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a
Tricassibus venit, quo loci mihi raptim ac breviter inspectus sanctum
episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suae tam
professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione
restituit.
- {Narratio} deus bone, quae viro censura cum venustate, si quid vel deliberet forte
vel suadeat! abundat animi sale, cum consulitur, melle, cum consulit. summa
homini cura de litteris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat
medulla sensuum quam spuma verborum. tota illi actionum suarum intentio
celeritas mora Christus est. quodque mirere vel laudes, nihil otiosum facit,
cum nihil faciat non quietum.
- ieiuniis delectatur, edulibus adquiescit; illis adhaeret propter
consuetudinem crucis, istis flectitur propter gratiam caritatis: summo
utrumque moderamine, quia comprimit, quotiens prandere statuit, gulam,
quotiens abstinere, iactantiam. officia multiplicat propria, vitat aliena;
cumque ipsi vicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honos
debeatur mage quam rependatur.
- in convivio itinere consessu inferioribus cedit; quo fit, ut se illi
voluptuosius turba postponat superiorum. sermonem maximo temperamento cum
conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut
familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut
suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam.
simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam; bonis
prudens, malis cautus, neutris callidus iudicatur. {Petitio:
none}
- {Conclusio} quid plura? totum te nobis ille iam reddidit; totam tuam temperantiam
religionem, libertatem verecundiam et illam delicatae mentis pudicissimam
teneritudinem iucunda similitudine exscripsit. quapropter quantum volueris
deinceps frui secreto, indulgere secessui, licebit indulgeas; quandoquidem nos
in fratre meo Himerio avum nomine, patrem facie, utrumque prudentia iam
tenemus. vale.
|