|







| |
Classification: "Suasoria"
{Salutatio} Sidonius Philagrio suo salutem
- {Captatio} Proxime inter summates viros (erat et frequens ordo) vestri mentio fuit.
omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique
varia virtutum genera dixissent. sane cum sibi quispiam de praesentia tua,
quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui, quippe cum dici
non aequanimiter admitterem virum omnium litterarum vicinantibus rusticis quam
institutis fieri remotioribus notiorem.
- processit in ulteriora contentio; et cum aliqui super hoc errore
pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci,
ita difficile compesci), constanter asserui, si eloquentibus amicis numquam
agnitio contemplativa proveniat, esse asperum, utcumque tolerabile tamen, quia
praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad
remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere; per quem
saepenumero absentum dumtaxat institutorum tantus colligitur affectus, quantus
nec praesentanea sedulitate conficitur. {Narratio} igitur, si ita est, desistant
calumniari communis absentiae necessitatem vultuum mage quam morum
praedicatores.
- equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est,
plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam per spatia quamvis porrecta
finalem in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi
condicio produxit. quippe cum praebeat tamquam ab adverso bovi pilus, apro
saeta, volucri pluma vestitum (quibus insuper, ut vim vel inferant vel
repellant, cornu dens unguis arma genuina sunt), membra vero nostra in hunc
mundum sola censeas eiecta, non edita; cumque fingendis artubus animalium
ceterorum multifario natura praesidio quasi quaedam sinu patente mater
occurrat, humana tantum corpora effudit, quorum imbecillitati quodammodo
novercaretur.
- nam illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non
habet aequalitatem, quod statum nostrum supra pecudes veri falsique nescias
ratiocinatio animae intellectualis evexit; cuius si tantisper summoveant
dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam iudicialiter quam oculariter
intuentur, dicant velim in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile
putent.
- proceritatemne? quasi non haec saepe congruentius trabibus aptetur. an
fortitudinem? quae valentior in leoninae cervicis toris regnat. an decorem
liniamentorum? quem crebro melius infigit et argilla simulacris et cera
picturis. an velocitatem? quae competentius canibus adscribitur. an
vigilantiam? cui certat et noctua. an vocem? cui non cesserit asinus claritate.
an industriam? cui pro suo modulo comparari nec formica formidat.
- sed forsitan praeferunt vim videndi: tamquam non sit eminentior visus
aquilarum. praeferunt audiendi efficaciam: tamquam sus hispidus non antistet
auditu. praeferunt odorandi subtilitatem: tamquam non praecedat vultur olfactu.
praeferunt gustandi discretionem: tamquam non plurimum hinc + nosse cedamus et
simio. quid de tactu loquar, quinto sensu corporis nostri? quem sibi
indifferenter tam philosophus quam vermiculus usurpant. taceo hic de
appetitibus inlecebrosis, quos in coitu motui beluino carnis humanae voluptas
inclinata communicat.
- ecce quam miseriam praeferunt excoluntque qui mihi, quod eis solo sis
obtutu notior, turgidi insultant. ast ego illum semper Philagrium video, cuius
si tacentis viderem faciem, Philagrium non viderem. unde illud simile vulgatum
est, quod ait quidam in causa dispari sententia pari: 'filium Marci Ciceronis
populus Romanus non agnoscebat loquentem.' conclamata sunt: namque iudicio
universali scientiae dignitas virtus praerogativa, cuius ad maximum culmen
meritorum gradibus ascenditur.
- primum etiam bestiale corpus, si iam forte formatum est, dignitate
transcendit materiam informem; deinde formato praeponitur corpus animatum;
tertio praecedit animam pecudis animus humanus, quia, sicut inferior est caro
vitae, sic vita rationi, cuius assequendae substantiam nostram compotem deus
artifex, ferinam vero impotem fecit; ita tamen, quod in statu mentis humanae
pollet bipertita condicio. nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes,
hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si
quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis
superveniri facile concedunt.
- quorum ego graduum differentiam observans illum Philagrium cordis oculo
semper inspicio, cui me animus potentialiter notum morum similitudine facit.
nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus valuit intrinsecus intueri quam
qui forinsecus affectat imitari. {Conclusio} sane qualiter studiorum tuorum consectaneus
fiam, consequa paginae parte reserabitur.
- amas, ut comperi, quietos; ego et ignavos. barbaros vitas, quia mali
putentur; ego, etiamsi boni. lectioni adhibes diligentiam; ego quoque in illa
parum mihi patior nocere desidiam. comples ipse personam religiosi; ego vel
imaginem. aliena non appetis; ego etiam refero ad quaestum, si propria non
perdam. delectaris contuberniis eruditorum; ego turbam quamlibet magnam
litterariae artis expertem maxumam solitudinem appello.
- diceris esse laetissimus; ego quoque lacrimas omnes perire definio, quas
quisque profuderit, nisi quoties deo supplicat. humanissimus esse narraris;
nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit. summa
clementia tibi in famulos esse perhibetur; nec ego torqueor, si mei, quotiens
peccaverint, non totiens torqueantur.
- ieiunandum alternis putas? non piget sequi. prandendum? non pudet
praevenire. de cetero, si vos a me videri Christi munere datur, ita gaudeam
tamquam cui de te nec minora subtracta sint. porro autem quae sint in te
maiora iam satis novi. propter quae fieri facilius potest, ut et si quandoque
faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi laetitia potius
quam sententia accedat. vale.
|