|







| |
Classification: "Edition"
{Salutatio} Sidonius Constantio suo salutem
- {Captatio} A te principium, tibi desinet. nam petitum misimus opus raptim electis
exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli
huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri. sane
ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus
semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus
temperamenti, ut epistularum produceretur textus, si numerus breviaretur.
- pariter et censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, et satis
habilem nec parum excusabilem fore, si, quoniam te sensuum structurarumque
levitas poterat offendere, membranarum certe fascibus minus onerarere.
commendo igitur varios iudicio tuo nostri pectoris motus, minime ignarus, quod
ita mens pateat in libro velut vultus in speculo.
{Narratio} dictavi enim quaepiam
hortando, laudando plurima et aliqua suadendo, maerendo pauca iocandoque
nonnulla.
-
et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo Christi
dextera opitulante me numquam toleraturum animi servitutem, compertissimum
tenens bipertitam super his moribus hominum esse censuram. nam ut timidi me
temerarium, ita constantes liberum appellant. inter quae ipse decerno satis
illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam.
-
ad propositum redeo.
{Petitio} interea tu, si quid a lectionis sacrae continuatione
respiras, his licebit neniis avocere. {Conclusio}
nec faciet materia ut immensa fastidium,
quia cum singulae causae singulis ferme epistulis finiantur, cito cognitis in
quae oculum intenderis ante legere cessabis quam lecturire desistas. vale.
|